2 Macc 10

1Machabaeus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem, et civitatem recepit: 2aras autem, quas alienigenae per plateas extruxerant, itemque delubra demolitus est. 3et purgato templo, aliud altare fecerunt: et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. 4Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, si quando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris, ac blasphemis hominibus traderentur. 5Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis, qui fuit Casleu. 6Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus, et in speluncis more bestiarum egerant. 7Propter quod Thyrsos, et ramos virides, et palmas praeferebant ei, qui prosperavit mundare locum suum. 8Et decreverunt communi praecepto, et decreto, universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos. 9Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitae excessus ita se habuit. 10Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio, quae gesta sunt narrabimus, breviantes mala, quae in bellis gesta sunt. 11Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phoenicis, et Syriae militiae principem. 12Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macer, iusti tenax, erga Iudaeos esse constituit, et praecipue propter iniquitatem, quae facta erat in eos, et pacifice agere cum eis. 13Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit. 14Gorgias autem, cum esset dux locorum, assumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat. 15Iudaei vero, qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Ierosolymis suscipiebant, et bellare tentabant. 16Hi vero, qui erant cum Machabaeo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum: 17multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti quinque millibus trucidaverunt. 18Quidam autem, cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes, 19Machabaeus ad eorum expugnationem, relicto Simone, et Iosepho, itemque Zachaeo: eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas, quae amplius perurgebant, pugnas conversus est. 20Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. 21Cum autem Machabaeo nunciatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. 22Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit. 23Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. 24At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinae multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Iudaeam capturus. 25Machabaeus autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis praecincti, 26ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit. 27Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. 28Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriae, et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. 29Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Iudaeis praestantes: 30ex quibus duo Machabaeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela, et fulmina iaciebant, ex quo et caecitate confusi, et repleti perturbatione cadebant. 31Interfecti sunt autem viginti millia quingenti peditum, et equites sexcenti. 32Timotheus vero confugit in Gazaram praesidium munitum, cui praeerat Chaereas. 33Machabaeus autem, et qui cum eo erant, laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor. 34At hi, qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos iactabant. 35Sed cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Machabaeo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant: 36sed et alii similiter ascendentes, turres, portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare. 37Per continuum autem biduum praesidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chaeream, et Apollophanem occiderunt. 38Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israel, et victoriam dedit illis.
Copyright information for VulgS